SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VII: Scritti Vari e Pagine Sparse
Body
III. Commemorazioni, Allocuzioni, Elogi
I. Pel ritorno in Ispagna di don Francesco Benavides conte di Santisteban del Puerto viceré di Napoli

I. Pel ritorno in Ispagna di don Francesco Benavides conte di Santisteban del Puerto viceré di Napoli

Oratio premessa ai Vari componimenti raccolti in quell’occasione da Nicola Caravita.

(1696)

Si, excellentissime princeps, pro tuis summis, praeclaris atque immortalibus beneficiis in nostram civitatem perpetuae utilitatis caussa collatis, gratias, ut officii ratio postulat, omnium ordinum nomine agere velimus, veremur ne tuorum erga nos meritorum copiae, nostra inopia dicendi, amplitudini orationis exilitas, immortalitati perquam breves nobis ad id munus persolvendum angustiae temporis circumscriptae, non parva, immo maxima ex parte sint detractura. Etenim quae tanta potest usquam existere ubertas ingenii, quae tam incredibilis ac adeo rara divinitas, ut universa tua, quibus nos ornatos voluisti, promerita, si minus verbis, queat mente saltem et cogitatione complecti?

Quandoquidem, ante tua, seu potius nostra, felicissima tempora, obvenerunt certe nobis clarissimi atque ornatissimi viri, qui, in hoc regno gubernando, potentissimi nostri Hispaniarum regis vices ita in aliquo regiarum virtutum genere praeclari gesserunt, ut apud nos honestissima sui vicarii principatus monumenta reliquerint. At, si eos omnes tecum conferamus,

86 ―
si omnia temporis anteacti discrimina cum his comparemus, in quibus civitas nostra, undequaque periculi, timoris atque solicitudinis plena, dudum versata est, ac ab iisdem a te, singulari studio atque opera, summa prudentia atque authoritate, liberata; tu prae ceteris omnibus nostrae patriae columen, tu nostrorum civium servator nobis omnibus videris divinitus obtigisse. Qui, cum in Europa universa omnia gravissimo truculentissimoque bello perculsa ac prostrata iacerent, pacem, ocium, tranquillitatem in hoc regno atque in hac urbe, regni arce, fovisti. Qui crudelissima funestissimaque peste, intra hosmetipsos regni terminos advecta ac iam saevire coeptante, aëris salubritatem coelique clementiam urbibus morbo affectis restituisti, urbibus a morbo immunibus conservasti. Qui, cum omnia de meliore nota bonarum artium ac utilium scientiarum studia tam misere tanque foede iacerent, ut de nominis gloria, cui apud quamlubet exteram doctissimam nationem comparandae innumeri nostrum toto pectore, omni studio incumbebant, iam haec urbs, non sine querelae admixtis lacrymis, desperaret, optimo literarum generi favisti, egregiae civium laudi consuluisti, summae nostrae civitatis amplitudini providisti.

Itaque maiores omnes, qui summum istum honoris gradum summa etiam cum laude obtinuerunt, ea nobis praestiterunt officia, quae principes, quamvis ad id rara atque insigni virtute opus habeant, tandem aliquando tamen praestare possunt. Cuiusmodi ea fuere: facinorosae ac infestissimae exulum turmae, agros depopulantes, per publicas vias grassantes, pagos minoresve urbes vastantes, extirpatae omnino ac deletae; — annonam porro omnium exculentorum poculentorumque uberrimam sartam tectanque servare; — iudices denique ac magistratus integrae probitatis ac fidei, summae doctrinae ac diligentiae, curiae foroque proponere. Quae quidem optima priorum principum munera vel singula quippe singulos ad summum atque amplissimum laudis honorisque gradum extulerunt. Tu vero, praeter haec omnia officia, ea in nos etiam beneficia contulisti, quae principes, nonnisi divina quadam virtute praediti, atque adeo supra optimorum principum conditionem

87 ―
evecti, conferre subditis possunt. Quibus pro tantis rebus nullum luculentius honoris insigne, nullum grati animi monumentum perennius tibi dicare possumus quam ipsorummet tuorum beneficiorum memoriam sempiternam.

Itaque nostra perpetua recordatione, nostris sermonibus per omne aevum posteris nostris quasi per manus tradentis, excolemus haec quae de te modo proponimus: fortissimum ac sapientissimum principem Franciscum Benavidium, ob cives neapolitanos tum a periculosissimo bello, tum a funestissima peste servatos, atque ob praeclarissimum bonarum literarum patrocinium susceptum, nostrae patriae patrem meritissimum extitisse. Modo a te maximopere, pro tua eximia erga nos munificentia, etiam atque etiam rogamus precamurque ut tuorum affectuum moderatio cedat praeclarorum facinorum amplitudini et lubeat nobis tecum singula haec divina beneficia, tum ad grati nostri, cum ad tui magni animi laetitiam excitandam, recensere. Quamobrem a primo, et quidem maximo, quo nostra civitas a bello servata est, exordiamur.

Semper arbitrati sumus, princeps excellentissime, illud ad imperia administranda vehementissime pertinere: quam nimirum famae opinionem subditi ac exteri, amici atque hostes de principe habeant; eosque in rerum summis regendis, ceteris praestare, qui authoritate plurimum possunt. Idque nobis tuo exemplo mirum in modum est confirmatum, qui, gravissima fultus virtutis opinione, ad regnorum regimen iis semper temporibus delectus ac missus es, quae principem supra omne cogitandi genus in laboribus industrium, fortem in periculis, cautum in consulendo, in agendo expertum desiderarent. Testis est Sardinia, quae a maximis civilis belli periculis, tua virtute, consilio atque opera, est mirifice liberata. Testis est Sicilia, quae, cum adhuc tetri, foedi execrabilisque Mamertinensium belli reliquiis vexaretur, tuo adventu, praesentia tua, tranquillissimo ocio est restituta. Testis est neapolitanum regnum. At quantae authoritatis tuae testis est! Bellum supra hominum memoriam acerbissimum gloriam nominis hispani, innumera

88 ―
sociorum principum imperia, sexcentarum rerumpublicarum salutem, fortunas denique totius Europae in discrimen vocavit: pro quo vel propugnando vel oppugnando, nulla est nostri orbis terrarum gens, nullus populus, nulla natio quae in arma non ruat. A Gallis hostibus sunt quamplures Aphricae reges, est et potentissimus totius Asiae, reliquae Aphricae ac magna ex parte Europae tyrannus, Turcarum imperator. Pro nostris Hispanis stat Angliae rex, stat Batavorum respublica, stat Allobrogum dux, stant plures summi germanici imperii principes. Hinc in Belgio ac Germania bellum, bellum in Hispania et Gallia, in Italia denique bellum, totis viribus, toto conatu, committitur. Itaque nulla in Europa regio est quam bellum non corrumpat, non perdat et, quasi flamma, non urat: undique damna, undique calamitates, undique exitia; nihilque tam grave, tam durum, tam acerbum quod non haec florentissima orbis terrarum pars terra marique perpetiatur. At quis unquam ad nostri regni oras strepitus armorum advenit? quaenam hostilis tuba ad arma ciere viros audita est? quodnam explicatum signum visum est procinctum armorum innuere? Appulit quidem ad nostras maritimas oras munitissima Gallorum classis, immo etiam in Interiori pene mari, et plures dies, et e regione huius urbis est immorata. At quo modo appulit? quo modo immorata est? Non aliter quippe, ac si amicissimorum sociorum tutamen esset ac propugnaculum. Tantane, Deus immortalis, est apud hostes de te opinio, ut adversum eos vel sola authoritas tua firmissimi certissimique nostrum praesidii loco sit et habeatur?

Magna sunt haec tuae authoritatis, lubeat proferre, miracula. At quanto illa providentiae maiora! Cum enim regium aerarium esset pene exhaustum, publica vectigalia prope essent absorpta, maxima a te subsidia ad maximum bellum, cuiusmodi erat alpinum, mirifice missa sunt, ut arma armorumque incommoda omnino procul a nobis nostrisque finibus distineres. An ideo civitas nostra in aliquas rerum difficultates coniecta est? an in angustias regnum redactum? Nil istorum minus. Immo, incolumi sueta rerum ubertate atque

89 ―
abundantia, nobis nova vitae commoda, quae quidem tantum in se continent utilitatis, quantum fortasse nulla res praeterea, tua singularis atque eximia providentia attulit. Etenim, cum nostratis pecuniae conditio eo falsatorum fraude devenisset ut iam nulla fere esset perpetua aestimatio, quam eidem principes, maximis permutationum difficultatibus obvenientes, publica authoritate dederunt, iam una, et quidem potissima, ex iis rebus deficiebat, quae reipublicae tum domi, tum foris firmissimi sunt certissimique nervi ac lacerti. Tentavit quidem, ut sua stet cuique laus, excellentissimus vir Gasparus Haro‐Gusmanus novis falsificatu difficilioribus typis tanto civitatis privatorumque incommodo occurrere: verum, argenti difficultate, exitum res non habuit. Sed quod vir authoritate clarissimus, dum pax omnia teneret, absolvere haud potuit, tu, maximo bello premente, ut illud a nobis arceres, ad finem oppido perduxisti. Et haec tamen, quae de aliis summis viris tanquam maxime rara et egregia authoritatis ac providentiae facinora dicerentur, vulgaria sunt ac minora tuae virtutis exempla. Illud enim, illud tuae incredibilis ac omnino heroicae fortitudinis specimen, cui nulla par oratio inveniri usquam potest, non sine maxima admiratione atque summo animi stupore in medium proferamus.

Clarissimus atque amplissimus magister militum Didacus Benavidius, cuius ut laudes brevi atque eleganti verborum ambitu colligamus, filius te patre dignus, ea aetate quae vulgo est iudicii, prudentiae gravitatisque vel omnino expers vel plurimum inops, iamiam omnibus imperatoriis virtutibus animum mentemque ornans, maximumque Hispanorum nomini ac regiae Benavidiorum genti decus ornamentumque promittens, a te, credite posteri, a te, inquimus, pro hispanici imperii atque ita etiam pro publica nostrum omnium salute, Gallorum hostium furori in alpina illa nobis semper detestanda caede devotus est. Et devovisse parum adhuc tibi visum est, ut satis regi, satisque regnis faceres, nisi etiam incredibili animi fortitudine devovisses. Tenemus namque, nec erit unquam ut eius oblivisci possimus, tenemus illam aeternitati

90 ―
monumentorum dicandam orationem, qua, potius quam te ipsum, alios, de immatura ac satis superque acerba lectissimi filii tui morte moerentes, solari solitus es: te tunc demum clarissimum filium vitae atque aeternitati dedisse, cum pro suo rege eiusque regnis tuendis clarissimam mortem obiret. O virum inter heroas accensendum! O patrem aeterna laudatorum virorum laude dignissimum! O principem supra omnes patriae patres de republica meritum, qui tot, tantis ac tam praeclaris virtutibus, pacem, a ceteris Europae urbibus regnisque aut fugatam aut eiectam, intra huius urbis moenia, intra huius regni terminos asservasti. Ecquod maius atque optabilius beneficium ipse Deus Optimus Maximus hominibus, dum terras colunt, conferre potest quam pacem, qua non modo ea quae aliquo sensu sunt praedita, sed etiam tecta atque agri laetari videntur? Quid dulcius atque gratius quam ocium, quod ita iucundum est ut fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet ut aliquando in eo vitam degere possit? Quid denique e republica magis aptum et commodum quam tranquillitatem, ad quam tutandam omnes principum curae, omnes optimatum operae, omnia populorum studia sunt ordinata?

Verum ad aliud maius diviniusque beneficium, nimirum illud quo nos a pestilentia liberatos voluisti, deveniamus. At quod tam grave ac ornatum orationis genus invenitur, quod, ut par est, tantum tuae virtutis munus verbis complecti possit? Quandoquidem adhuc recens apud nos est funestissima memoria crudelissimae illius cladis, quae quadraginta abhinc annis hoc regnum atque hanc urbem, hominum florentissimam, hominibus pene hausit. Vel ipsi enim hisce oculis non sine amarissimis lacrymis vidimus, vel a maioribus natu non sine maximo animi dolore accepimus, pestiferam illam tabem tam misere hoc regnum, hanc urbem effecisse, ut ubique locorum languentes aegri iacerent, quos, omni communis remedii ac peculiaris auxilii copia desperata, anxii malorum comites, angor, moeror ac gemitus, affligebant. Vidisses hic exanimos pueros supra exanimata parentum cadavera iacere; ibi super

91 ―
natorum corporibus parentes agere animas; alios, qui, morbi mortisque metu, vel etiam suos visere fugiebant, in ipsa fuga morbum mortemque offendere; alios, qui magis pii aegris praesto erant, in adhibenda ipsa medelae aut auxilii opera occumbere. Ita crudelissima pestilentia, omnia loca ac tecta complens, nullo corpora humandi ritu, nulla coeremonia servata, innumera funeribus funera cumulabat. Quamobrem, cum haec tanta urbium clades, hoc populorum exitium tam acerbum, haec humano generi adeo infensa pernicies aliquas Apuliae provinciae urbes sex abhinc annis afficeret, omnium nostrum animi iacebant, consistebat mens nulla, omnes summo timore atque acerba solicitudine vexabamur ne miserrima atque amarissima prioris pestilentiae exempla renovata videremus. Neque in te ipso, sit pace tua dictum, aliquam praesidii aut salutis spem collocabamus. In ea nanque eramus opinione humanam prudentiam humana duntaxat negocia regere posse ita ut, quae extra humanarum rerum cursum nobis e sententia acciderent, ea felicitatis potius eventa quam virtutis facinora arbitraremur. At, te authore, experti sumus posse tandem aliquando prudentiam eo divinitatis accedere ut elementis etiam ac naturae imperaret. Etenim ea argumenta summis vigiliis et curis, incredibili diligentia atque opera adhibuisti ut effraenatum ac praecipitem luis furorem non intra illam provinciam duntaxat, sed intra illius provinciae certas urbes contineres ac brevi tempore omnino etiam extingueres.

Itaque, ut primo amplissimo beneficio in nos collato tecta, bona ac fortunas, ita et hoc aeque maximo coniuges, parentes ac liberos retinemus, ut illo urbem, ita et hoc vitam. Cognoscamus nunc vero quomodo alio prioribus non minore nominis famam retineamus. Neque parva neque parvi pendenda, absit tamen rebus dicendis iactatio, sunt ornamenta, et habentur, quae nostram inter ceteras orbis terrarum urbes praeclaram ac nobilem faciunt. Primum nanque a natura ea caeli clementia donata est ut prae omnibus reliquis haec ora, haec regio «felicis Campaniae» nomen omnium ferme consensu obtinuerit. Ea soli ubertate locuples facta ut, a fertilitate

92 ―
agrorum et a varietate fructuum poëtarum fabulis locum faciens, «Bacchi et Pomonae certamen» sit appellata: ea denique situs amoenitate praedita ut nostrae villae a curae moerorisque cessatione graeca nomina fecerint. Verum has omnes omissas facimus laudes, una cum iis quas eventu felicissime adepta est; quarum quippe illa non ultima: adeo antiquos fundatores habuisse, ut historicis ad fabulas confugere opus fuerit eamque a Sirene fundatam fuisse narrare. Mittimus descriptionem aedificiorum et pulchritudinem, mittimus incredibilem incolarum accolarumque numerum. Quid illa vero necessaria ac aeterna in virtute posita et locata ornamenta, quibus civitatem aliquam spoliare immo minima ex parte minuere scelus est, a quo nulla sunt scelera quae non absint? Etenim, iis nudata, respublica, non modo nullius nominis, nullius famae omnino ingloria vivit, sed et vivit omni dedecore, omni turpitudine, omni infamia notata. Quid, inquimus, erga Deum religio, erga principem fides, erga virtutes, sive mentis eae sint sive animi, studium et amor? anne aliqua civitas ita de religione merita est, ut eidem nostra cedere debeat? an usquam terrarum, ut hic, tam rara tanque mira ergo religionem liberalitatis ac munificentiae exempla visuntur? ubi enim tot extant, ob venustatem atque elegantiam, admiratione dignissima templa? ubi par copia caelati argenti atque auri sacrorum usui destinata? ubi Deo divisque tot gemmarum ac vestium oblata preciosissima munera? Quae omnia sunt nostri summe religiosi animi luculentissima firmissimaque argumenta.

Nihil insuper est ut in re maxime perspicua et aperta immoremur atque recenseamus innumeras familias, gentes, nobilitate sive pace sive bello parta, clarissimas, quae nostrorum civium erga nostros principes integram ac praeclaram fidem luculenter confirmant. At bonarum literarum studia quanta in hac urbe omni memoria floruerunt? Quandoquidem vetustissimum id est nostrae civitatis decus: non mediocri aut vulgari, sed optimo atque eximio quoque artium scientiarumque genere omni tempore praestare ac excellere. Etenim, ipsis Athenis florentibus, prudentissimi ac sapientissimi cives romani, nostram

93 ―
urbem Athenas italicas arbitrati, huc nobiles adolescentes optimis literis instituendos mittere consuebant. Eiusmodi studia semper nobis usui, semper delectationi fuere; ab iis nostrae civitatis laus excelso illustrique loco semper posita est; per ea amplissimum honoris locum apud reliquas semper est consecuta; iis denique debet quam sibi antiquam atque aeternam famae gloriam comparavit 1. Verum quae ex hisce studiis comparata gloria nostram civitatem in praesentiarum ornaret? qui honor nostros cives tueretur? quae laus nostra nomina efferret? quae delectatio animos nostros afficeret? qui denique usus nobis omnibus esset, nisi scientissimus atque acerrimi vir princeps iudicii nos inter quasi e caelo divinitus descendisset et praesentissimum huiusmodi studiorum patrocinium suscepisset? quid nos igitur non hoc potissimum inter tua maxima beneficia accepto referimus, cum haec vera atque immortalia nostrae civitatis ornamenta, optimorum studiorum ope acquisita, nostrae civitati, te patrono, sint conservata? Tu enim bonas literas ad te, utpote ad suum praesidium confugientes, amplexibus axcepisti; tu summa authoritate in tuo sinu fovisti; tu doctissimo iudicio in republica confirmasti.
94 ―
Etenim in huiusmodi studiis honestandis adeo exploratum est te nullum beneficii genus praetermisisse, ut praeclarissimos eodem studiorum genere viros maximis honoribus gerendis proponeres. Et dubitatur adhuc eos, qui rebuspublicis praesunt, optimo quoque scientiarum genere apprime imbutos ac eruditos esse oportere, cum nonnisi doctissimus ac eruditissimus princeps bonas litteras, summa cum earum laude, intra hanc urbem tueri poterat, et nostrorum civium famam, nomen et gloriam apud exteros populos conservare?

Itaque, si fundatores huius civitatis carissimos habere debemus, quod moenia nostrae urbis sub clementissimo caelo, in uberrimo solo, amoenissimo situ fundarunt; si maiores nostros summo honore prosequimur, quod pulcherrimis aedificiis, amplissimis aedibus, magnificentissimis templis nostram urbem ornatam fecerunt; si erga parentes magna afficimur reverentia, quod ab iis nobis vita, patrimonium, civitas tradita est; si nostros praeceptores veneramur, quod eorum doctrina animos optimis moribus institutos, mentes interioribus literis eruditas habemus: qui amor, qui honor, quae reverentia, qui cultus tibi, excellentissime princeps, praestandi, qui, cum a maximo bello hanc civitatem liberares, tecta urbis, bona, fortunas, salutem omnium a ferro et flamma tutatus es; cum a nobis teterrimam pestilentiam arceres, coniuges, parentes, liberos, vitam omnibus conservasti; cum denique optima literarum studia secundares, cunctis nostrum nomen, famam, gloriam reddidisti? Quare, cum fundatoribus multa, maioribus magna, innumerabilia parentibus, maxima nostris praeceptoribus debeamus, omnia modo tibi profitemur, quod quae antea singula ab illis obtinuimus beneficia, universa, tua scientia, virtute, authoritate, retinuimus. O quam olim nobis infensa, tam nunc iucunda nostrae urbis pericula, a quibus tanto numine liberati, incredibili quadam hac pene divina laetitia voluptateque fruimur! Etenim optimarum literarum studia nobis semper clarissima visa sunt: haec tamen confirmata illustriora videntur quam si pene obscurata non essent. Dulce est parentes habere, uxores ducere, filios suscipere; at non tanta voluptate isti nobis

95 ―
acquiruntur quam quum, acquisiti ac prope deperditi, restituuntur: magnam res familiaris sua cuique delectationem affert. Incredibilem publica bona laetitiam continent; maximam ipsa patria caritatem voluptatemque praesefert: at haec quanta sint, nunc tandem nos nostrique omnes experti sumus, cum ea sit humanorum bonorum conditio ut magis aliqua offensione interrupta quam aequabili perpetuaque fortuna percepta delectent. Nec certe minorem delectationis, laetitiae ac voluptatis fructum tanta nostrae urbis discrimina tuae praestanti virtuti attulerunt. Quo nanque modo, nisi illa fuissent, tam clara authoritas, providentia tam mira, tam incredibilis animi fortitudo, prudentia tam eximia, doctrina tam singularis, maximum quaeque sui specimen dare potuisset? quomodo omnis tua virtus virtutis voluptatem cepisset, quae in ipsa virtute exercenda est collocata?

Verum tantis virtutibus tanta beneficia in nos omnes collata quibus officiis remunerabimur? quando parem gratiam referemus? Non est, ingenue fateamur, non est ut haec consequi, immo sperare possimus: quando ea nos meritorum copia devinxisti, ut nobis non modo nullae ad referendas, immo ne ad agendas quidem pro iis omnibus tibi gratias vires aliquae suppetant. Itaque nullus summae nostrae erga te gratitudini reliquus fit locus, nisi quod nostra nostrorumque omnium posterorum memoria celeberrima tuorum beneficiorum fama aletur, crescet atque per omne aevum inveterascet. Nec erit usquam quod nostros nostrorumque animos frangere aut debilitare unquam possit, cum hanc ipsam urbem tuorum beneficiorum testem apertissimam esse videamus, quae si loqui posset, non in aliam quam in hanc de tua divina munificentia orationem prorumperet: — Tua virtute haec moenia, haec tecta mihi consistunt; tua munera sunt aedium pulchritudo, regionum forma, templorum magnificentia; tua dona incolarum copia, civium humanitas ac doctrina, regni dignitas et maiestas. Quare, dum haec omnia mihi maxima ornamenta constabunt, constabunt simul tuae maximae erga me munificientiae certissima

96 ―
monumenta. — Cum igitur hanc urbem, hoc regnum ita egregie, ita honorifice rexeris ut tuus vicarius principatus nil aliud fuerit nisi constans ac perpetua nostrae salutis, fortunae ac famae defensio, modo tecum precibus quam diligentissime agimus ut omnia beneficia, quae apud nos collocasti, apud nostrum potentissimum regem conservata esse velis, et (quod minime fieri posse arbitrabamur) ad tua maxima in nos omnes merita maximus omnium hoc tuo facto cumulus accedat.
97 ―