SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VII: Scritti Vari e Pagine Sparse
Body
III. Commemorazioni, Allocuzioni, Elogi
VII A Carlo di Borbone

VII A Carlo di Borbone

Nel presentargli, in nome dell’Universitá, congratulazioni per la riconquista borbonica del Regno di Napoli e per l’elevazione a re autonomo del Regno stesso.

(giugno 1734)

(Carolo Borbonio | utriusque Siciliae regi | Regia Neapolitana Academia.)

In communi omnium ordinum laetitia, te, rex inclyte, tuo summo armorum ductu imperioque, regnum neapolitanum reciperasse, publicoque eius bono spectatissimam prudentiam et incorruptam integritatem ad ipsius regimen tecum comites adduxisse, et, quod unum ad eiusdem felicitatem restabat, cunctis secundantibus auspiciis, «Neapolis regem» appellatum esse, plaudentium, regia studiorum Universitas, ad tuos pedes in obsequium provoluta, peculiare suum gaudium protestatur. Quod princeps ex potentissimis orbis terrarum regibus ortus, tenera adhuc aetate ab amantissimorum parentum complexu ipsius gloriae manu divulsus, ab ultima usque Hispania longissima sub armis itinera, periculosissimas hiberno mari navigationes, nivosa asperaque agmina, Deo auspice, emensus, nunc rex pius, felix, victor faustis populorum ac gentium acclamationibus saluteris. Equidem divinae bonitati id in primis acceptum refero: quod tandiu vitam perduxi, ut qui, tribus et triginta praeteritis annis, Philippo v Hispaniarum regi, parenti tuo pientissimo, quum hanc urbem, hoc regnum sua praesentia exhilaratum venit, huius Universitatis nomine,

180 ―
panegyricam orationem inscripseram; nunc eiusdem Academiae verbis cum regia Maiestate Tua hoc humillimum gratulationis officium peragam. Ea nunc, rex clementissime, te orat et obsecrat ut ipsam magno, quo ex magnis natus es, animo in tuam fidem et clientelam recipias. De quo amplissimo beneficio et ipsa tibi aget gratias immortales, et est Deus Optimus Maximus optimas maximas relaturus.
181 ―