SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VII: Scritti Vari e Pagine Sparse
Body
III. Commemorazioni, Allocuzioni, Elogi
VIII Per le nozze del re Carlo di Borbone con Maria Amalia di Walburgo

VIII Per le nozze del re Carlo di Borbone con Maria Amalia di Walburgo

Oratio premessa alla miscellanea pubblicata per l’occasione dall’Universitá di Napoli.

(1738)

Si unquam divina providentia ex omnibus rebus humanis, quas aeterno consilio regit ac temperat, coniugia potissimum certo suo unius numine moderare ab humanitate usque condita miris rerum argumentis ostendit, nunc profecto, quum augustas Caroli Borbonii, regis optimi, Mariaeque Amaliae Valburgae, regiae puellae lectissimae, nuptias conciliavit, omnium maxime praestitit.

Ingens enim bellum de Polonorum rege creando ab hinc quinquennium exarsit, quod ab occidentalis oceani littoribus ad Sarmatas usque et Scythas terrarum orbem concussit, cum pro Stanislao Leszinskio, Ludovici xv socero, ad id regnum reducendo, Gallia, Hispania, bellicosior Italia niterentur; Carolus autem Austrius, Romanorum imperator, universum ferme germanici imperii corpus, Polonia in partes divina Moschoviaque Fridericum Augustum, Saxonum ducem, Imperiique novemvirum, mortui regis filium, ad id summum fastigium evehi oportere contenderent. Triplex belli moles; una ad Rhenum, alia in mediolanensis ditionis finibus, postrema ad Dantiscum gravissime incubuit; quarum unaquaeque ad se cunctarum gentium oculos animosque advertisset, nam et cruentissima praelia commissa, et invictarum urbium

182 ―
arciumque expugnationes editae, et constantissimarum in fide civitatum deditiones expressae: quumque amplissima caussa esset omnino individua, et nationum, quae hinc atque hinc in arma concurrerant, ferme integrae vires, ita ut omnes constans metus incesserit ne id bellum, si diutius traheretur, genus humanum exhauriret, praeter omnium opinionem pacis foedus in has praecipuas leges sancitum est, ut Fridericus Augustus Polonorum regno praeesset, Leszinskius Lotharingiae dux viveret.

Inter eius belli appendices et illa extitit quoque mira: quod, dum in Insubria a Gallis Sabaudisque contra Germanos acerrime pugnabatur, Carolus Borbonius, Hispani exercitus imperator, vix pubes factus, in hac reliqua Italiae parte insulaque Sicilia, tanquam belli fulmen, emicuit detonuitque et, aequo copiarum numero, cum hostibus pugnam ad Bituntum conseruit, deque iis perraram in historiarum monumentis victoriam reportavit, qua octo millium Germanorum exercitus ad unum usque fusi captique, et quadringenti omnino hispani milites desiderati. Sed enim illud omnium vota, nedum spes superavit: quod Borbonius princeps, paucis ante diebus Neapolim urbem ingressus, dum Capuae et Caietae, firmissimis neapolitani regni claustris, hostes et numero et robore haut sane spernendi praesiderent, eorumque exercitus Calabriae Apuliaeque campos libere persultaret, is a diligentissimo parente Philippo v, Hispaniarum rege, certus propriusque rex Neapolis Siciliaeque appellatur, et haec duo opulentissima regna ab hispana monarchia, quacum ab Ferdinando usque Catholico coaluerant, abstracta sunt. Interea, dum adolescens princeps, utroque regno per summam gloriam pacato, ad iustam legitimamque virorum aetatem ferme provectus, reginae uxori, quae hanc felicitatem subiectis populis regia sobole perennaret, iungendus erat, alii alias ei coniuges reginas opinionibus destinabant, nemo omnium sane unus Mariam Amaliam Valburgam, Polonorum regis filiam, coniicere, quam ei fortissimus ac sapientissimus rex Philippus pater despondit.

183 ―

Haec tam rara, tam mira tamque inopinata, quae in hoc regium nuptiarum opus, veluti praeeuntes caussae, tam commode apteque congruerant, cum ea persuasio cunctarum gentium animis insideat divinum Numen peculiari cura regum rebus adesse, satis graviter adfirmant hoc augustum coniugium a Deo Optimo Maximo esse curatissima industria comparatum: primum, quod hoc regale par coniugum summis laudibus ex aequo sibi utrinque respondentibus ornatissimum divina bonitas terris monstrare voluerit; deinde (si hebeti hominum menti divina consilia in sacris aeternae lucis penetralibus abdita scrutari quandoque datur) laetissima hinc omina capimus aeternam providentiam has regias nuptias bene fauste feliciterque adornasse, ut socer generque inclyti, alter terra, marique alter, barbaro Mahometanorum domino ingentes clades inferrent, et Carolus Borbonius Hierosolyma puro ac pio bello repeteret, et eius regni, uti rex iure praescribitur, ita possessione compos fiat. Circa quae duo summa capita, veluti polos, nostrae orationis orbis circumagetur.

Ut autem praetexamus quod primum exorsi sumus, quod sane notatu adprime dignum videtur, cuius rationem sapientes intelligunt, in hac amplissima ac pene immensa rerum universitate duo similia gignere naturam non posse, cum quaevis, vel minima res ex innumeris ac ferme infinitis minoribus particulis, semper aliter atque aliter se habentibus, componatur: qua tanta sua varietate pulchritudinem mundo concinnat. Id cuivis facile videre datur, quum in numeroso ovium aeque aetatis eiusdemque coloris grege, quarum, ut pastor aliquam distinguat, ipse eam certa nota insignire debet, lactentes hoedi suam quisque matrem agnoscunt. Haec autem sensilium formarum similitudo in hominum genere tam rara est, ut fratres gemini, quos vel longa et multa cum iis vitae consuetudine quis internoscere vix possit, in suis familiarum deliciis a summis proceribus habeantur; et tamen haec tanta ac tam rara corporum conformitas diversa eorum ingenia, studia, mores edere comperitur. Has inexhaustas naturae opes

184 ―
Deus Optimus Maximus, naturae dominus, architectus et arbiter, sua divina unitate vicit ac superavit, quum regias Caroli et Amaliae nuptias ab omnium temporum principio aeternitate decrevit. Decrevit namque generis amplitudine pares, coniugali aetate pares, praestantia corporis animique virtutibus pares.

Et vero utriusque regii coniugis genus tanta luce iuxta inclytum tantoque splendore est aeque circumfusum, ut utrum altero sit praeclarius nequeas definire. Gens enim Borbonia a Carolo Magno ducere originem memoratur, qui romanum Occidentis imperium, a barbaris gentibus iamdiu excisum, restituit; eoque egregio et immortali facinore, temporum doctrinae, post Cyrum, Alexandrum, Iulium Caesarem, aliud grande historiae momentum adiunxit, unde orbis terrarum res gestae per longissima mille ferme annorum spacia ad hanc nostram usque aetatem procurrunt. Amaliae autem maiores romanos fasces, qui gentes omnes devictas perdomitasque terrebant, intra fines suos nunquam viderunt: nam sub Traiano, postremo imperatorum qui romani imperii fines protulerant, Germania, quanquam ducentos et decem annos romanis armis tentata, in ea tamen sui parte, quae gignit Saxones, ut eam oraculum historicorum describit, adhuc integra perdurabat. At hercule (liceat heic pauca tenuiter dicere, ut magna atque magnifica Saxoniae ducum gloria luculentissima intelligatur), at hercule, inquam, gravissimum argumentum Saxones fuisse antiquos Cimbros docet, quod saxonica lingua cimbricae quam simillima esse observetur; et Cimbri praeclaris geographis «Theutones» dicantur, a quibus nomen in universam Germanorum gentem diffusum est; atqui omnium gentium mores probant populos principes nationibus nomina propagare, et observare licet principes gentium urbes, uti Saxonum regia, in terrarum meditulliis sitas esse. Theutonicae autem linguae tanta antiquitas praedicatur, ut, quum eius autor Theutonis «Mercurουman»/ appelletur, gentiles scriptores, patrio studio commoti, Mercurium Trismegistum, qui aegyptiam gentem, omnium antiquissimam, condidit, gothum fuisse commemorent. Sed id ipsum

185 ―
multo gravius veriusque firmassent, quod, cum Trismegistus aegyptia lingua «Theut» dictus sit, et germanica omnes verborum radices unisyllabas habeat, Theut germanicam linguam fundasse, idque verbum a confusione linguarum babylonica et primaeva generis humani post Diluvium dispersione, et Germanis et Aegyptiis, idem omnino provenire confecissent. Hanc Saxoniae ducum cum ipsis primis gentibus domi occoeptam, et ad nostra usque tempora perpetuo servatam libertatem cum romano Occidentis imperio per Carolum Magnum restituto, [si] quis conferat et aequa lance utrumque primae originis decus expendat, et ab utra maior dependeat gloria, is procul omni dubio non liquere pronunciaverit.

Hanc aequam originis amplitudinem quam belle coniugalis aetatis aequalitas excipit! Namque Amalia, nunc primulum viripotens facta, et Carolus, virilibus annis proximus, nuptias romano more contraxerunt. Gens enim orbis terrarum domina ceteras omnes armis vicit, quia omnes civili sapientia superavit; cuius institutiones, non in philosophorum scholis, sed domi a familiari prudentia tradebantur. Quum enim ex familiis civitates coortae sint, ex familiis recte institutis respublicas recto ordinatas provenire necesse est. Inter ceteros autem domi probatos mores is erat a maioribus sancte traditus: ut tenerae adolescentulae uxores et quam primum sumpta virili toga mariti principio matrimonium necessarium naturae propagandae ministerium putarent veneremque sentirent magis quam intelligerent, qua una re nullas amoris ex opinione delicias, quae vigentiorem vitae partem transversum agunt, nequiter concupiscerent: deinde, ut quam perfectos conciperent foetus, uti novellae plantae fructuum primitias iucundissimas visu, gustatu suavissimas, reddunt.

Regale vero par coniugum praestanti corpore quam spectandi! Amalia enim forma honesta ac liberali non quotidianas modo vincit, sed ipsas luculentas exsuperat; quae, ubi in frequentissimis hominum celebritatibus prodeunt, omnium in se obtutus defigunt, ita ac si alias formosas feminas, quae eodem forte conveniunt, nox obscura contegeret: vultu praedita

186 ―
tam modesto, tam venusto, ut verecundae Charites ipsius faciem semper aliam atque aliam pulcherrimam fingant. Sed et in facie vultuque, et in statu et in incessu splendor quidam regius eminet, quo, sine regio cultu, sine regio comitatu, in solis locis sola vel ab agricolis, vel a pastoribus, qui formarum nullum habere solent arbitrium, agnosceretur regina. Sed, quando viri uxoresque sunt generis humani elementa, bene sane, discordia mire concordi, tenella Amalia Carolo iuncta est, qui a puero corporis robur praeclara exercitatione firmavit, quum ab amantissimorum parentum complexu gloriae manu divulsus, ab ultima Hispania impeditissimos Pyrenaeos saltus nivosasque Alpes transcendit, periculosissimam hiberno mari navigationem perpessus, tandem sub armis asperos praeruptosque Appeninos media hyeme superavit; et, progressus, quantum reliqua Italia porrigitur, in ultimam ferme Siciliam, Panormum, contendit, ut ibi victor regio insigni rite solemniterque redimiretur. Quam laudem, ut regina uxor cum regio viro aequam quodammodo haberet, summum Numen quoque providit: nam ferme puella e parentum diligentissimorum sinu, ut heroico ritu nubentes, grata iucundaque vi abrepta e patriis penatibus, non gestatoria sella, ut plures sponsae reginae ad viros vectae, sed cisio equisque per certa longissimi itineris spacia dispositis mille et ducenta passuum millia per ingentes silvas, saltus, montes fluminaque intra mensem ferme unum emensa, contento cursu ad nuptialem thalamum delata est. Neque vero a corporis robore in Carolo, quae in feminis «pulchritudo» dicitur et laudatur, dignitas, proprium virorum decus, seiungitur. Is enim, ubi equitans in amabilem ferociam componitur, dignus armorum imperator conspicitur; quum, in regia sella praesidens, desideria civium audit, rex ad regnum, nedum natus, factus videtur; quando, stans in regali solio, proceres ad manus adorationem admittit, vivum in terris Dei simulacrum veneratur. Illud postremo mirandum maxime: quod haec duo castissima corpora divina providentia Caietae coniungi voluit, ut quod in totius Mediterranei maris ora omnium firmissimum situm oppidum Carolus victricibus armis recepit,
187 ―
ibi prima Veneris sacra perageret, et inter suae militaris virtutis obversantes imagines bellatricem fingeret sobolem.

Demum qui regii coniuges praestanti corporis forma pariter praediti, quantum egregiis animi virtutibus similes! Atque hoc loci innumeras praetermitto, easque dumtaxat operae pretium exequi arbitror, quibus viri feminarum laudes tam raro assequuntur, ut muliebris sexus propriae vulgo esse dicantur religio, pudicitia, misericordia. Et sane quidem Caroli eximia in Deum Optimum Maximum pietas est plane admiranda, qui in humano regum fastu humanisque deliciis divinam ferme vitam agere visus est. Hinc illa ipsius pudicitia omni laude ac praedicatione dignissima, qua in iuvenis atque adeo innupti principis, et a parentum ore per immensum terrarum orbem divisi, aula nihil nisi castum, purum, sanctum intemeratumque versatum esse memoretur. Quin, ubi cives laxandi animi gratia solutiores conveniunt, in theatro, quod omnium Europae magnificentissimum extrui iussit, theatralem plausum alioqui, nedum permissam, sed expetitam licentiam sua seriosa praesentia coërcet, ac spectatoribus silentium, philosophorum scholis dignum, indicit.

De tertia ex modo numeratis virtutibus superest ut dicamus: quod quae in aliis principibus summis clementia commendatur, ea in nostro misericordia est. Siquidem meritis ad caelum laudibus effertur illa imperatoris romani vox, quum primam sententiam, qua reum supremo supplicio affici oportere iudices pronunciarant, subscrivere debuit, literas didicisse se poenitere adfirmavit: at Carolus, si quando quid eius simile a magistratibus imperare rogatur, sedulo eorum ad se accessum declinat; ubi autem id facere a sua ipsius dignitate prohibeatur, ad proceres, qui forte adsunt, obtutus veluti rogabundos convertit, tacitusque significat uti se decretam damnato poenam deprecentur.

Satis, ni fallor, simplici nudoque dictionis genere est hactenus demonstratum, Deum Optimum Maximum uni utriusque regii coniugis fato imperasse, ut iis amplissima origo, praestantissima forma, praeclarissima virtus pares omnino contingerent,

188 ―
qui regios liberos origine generosissimos, forma amabilissimos, virtute optimos gignerent perpetuae neapolitanae gentis felicitati. Et sane has regias nuptias summus rerum Regnator bonas, faustas, felices praesentissimo numine adprobat. Tellus enim et in iacentibus campis et in montanis hoc ipso nuptiarum tempore messem abundantissimam tulit: tetra bovum lues, ad duos perpetuos annos longe lateque grassata, quum regina iter huc institueret, tunc tandem desaevit: ipsum anni tempus commodum ei benignumque se praebuit, quae a rigentibus Germaniae oris sub hoc aestuosiori caelo, non sine aliquo salutis discrimine, tenella et longo itinere lassata erat prima aestate commigratura; crebri iunio mense demissi imbres advenienti supremum ver quodammodo prorogarunt; divus Ianuarius, praecipuus huius urbis regnique patronus, cuius honori rex insigni pietate militarem procerum principumque virorum ordinem instituit, suo mire liquescente cruore, quod optabatur, hoc superiore mense maio, felicitatis signum ostendit.

Quibus laetissimis ominibus augemus animos, nec promiscua, et, ut ita dicam, tralaticia regnorum bona ex his regiis nuptiis certo speramus, sed ut earum caussae, quas principio exposuimus, sunt quam quae maxime mirae, coniugum laudes aliis pares perquam raro contingunt, ita gloriam inde orituram singularem fore confidimus; quod alterum dicendorum caput initio proposuimus.

Iam enim ex rerum gestarum monumentis compertum exploratumque habemus Polonorum reges magno Turcarum domino, communi christiani nominis hosti, terrestribus copiis non modo fortissime obstare, sed saepe etiam infestissime officere. Quid autem neapolitanus rex classibus in eum possit, Rogerius, nostrorum regum primus, gravissimum luculentissimumque dedit exemplum, qui, maritimo bello in Asiam traiecto, praeclarissimas Graeciae urbes expugnavit, et ex ipsa Constantinopoli eiusque imperiali praetorio opimas praedas avexit, universoque Orienti tantum terrorem incussit, ut Babylone usque eius incubator ipsius amicitiam per legatos oratum miserit — quae gloria ab Indis Octavio Augusto Caesari,

189 ―
cum romanum imperium longinquo amne Euphrate clausisset, iisque esset ferme conterminus, fortasse minor contingerat, — complures Saracenorum in Africae ora sitas urbes cepit, earumque regi tributum imposuit. Consecuti porro reges, Northmanni a Suevis, deinde Suevi ab Andecavis, tum Andecavi ab Aragoniis, rursumque Aragonii ab Andecavis infestati, imperium in Asiam Africamque proferre et constabilire nequiverunt. At enim Carolus, Hispania Galliaque adgnatis, et non solum Germania, Polonia quoque adfine, inferendi in Asiam belli securam facultatem hoc augusto matrimonio nanciscitur. Insula Sicilia ei paret; neapolitanum regnum ab tribus lateribus mari, ut peninsula, alluitur; qui urbium regionumque situs eos civiles mores indigenas induunt, ut nautica et navali artibus praestent. Etenim ab ultimis usque generis humani temporibus id ipsum gentium mores confirmant. Tyrii, antiquissimi populorum, Tyro insula colonias per universum ferme Mediterraneum mare et, ultra Herculis columnas, in Oceanum Gades deduxere. Ea gloria deinde ad Rhodios transiit, quorum de maritimis commerciis leges romanum imperium, dum universo terrarum orbi dominabatur, agnovit. Batavia Britanniaque, totius Interni Externique maris potentes, nostris temporibus celebrantur. Neapolitanus autem ager materiam ingentium aedificandarum instruendarumque classium gignit; gens vero audacissimos nautas educit; portus in utroque eius littore benignissimi et capacissimi, Misenensis in Infero, Brundusinus in Supero mari patent, quibus Italia ad futuram imperii romani magnitudinem Straboni nata esse visa est; ut eorum altero in Africam, altero in Orientem ingentes exercitus brevissimo cursu traiiceret.

Neque illud obturbat: quod ita sit moribus comparatum, ut ubi plurimum naturae, ibi minimum sit industriae, et magna regni neapolitani opulentia segniores incolas faciat. Namque ei rei iam Carolus sapientissime providet, certo prudentum virorum consilio constituto, qui de externis et potissimum maritimis commerciis leges concipiant: iamque aliunde effusa in bonas litteras liberalitate et munificentia, qua et regias

190 ―
scholas militum castris foede pollutas pristino nitori ac sanctitati restituit, et in professorum album eum, qui nauticam doceret, adscripsit, ingenia ad eas excolendas benignissime fovet: ex quibus olim alius gentilis noster Torquatus Tassus existat, qui Hierosolyma a Carolo Borbonio reciperata cecinerit.

Et quidem his regiis nuptiis hanc egregiam praecipuamque gloriam Neapoli perrarum urbium fatum promittit, quo nata est, ut ab heroicis usque temporibus semper magis magisque splendore et amplitudine cresceret, quae, et mira situs amoenitate, et summa clementia caeli, et rara ubertate soli, et enormi populi frequentia, et ingenti procerum numero, maximi regis certa propriaque sedes ab omnibus, qui eam visunt, dignissima iudicatur. Id ipsum ingens laetitia, qua populos neapolitanus his regiis nuptiis perfunditur, palam probavit quum Amaliam Carolus Caieta Neapolim duxit, quo veluti super ipsius plaudentis populi humeris novus maritus cum nova nupta relatus est, quod iam persentiscerent cives eum liberis dare operam, qui indigenae ipsorum reges futuri essent.

His ipsis igitur regiis nuptiis plebeii sentiunt nationum, quae propriis principibus parent, felicitatem, nam, immensis sumptibus in nuptialem apparatum, festas pompas, ludos, spectacula magnificentissime factis locupletati, annonam a bovum lethali lue, infestissimaque hyeme vexatam non senserunt. Honestiores autem hanc ipsam civilis status beatitudinem gravius advertunt, quum in hac urbe quamplurimos maximorum regum inclytarumque rerumpublicarum legatos, innumeros advenarum principes viros splendidissimo comitatu, quibus nostri proceres magnificentiam non invident, versari vident, quum regium praetorium ceterumque aulae cultum in opum ostentationem instructum vident, quum regiam ceteris Europae loculentissimis splendidissimisque parem fundatam vident.

De his tot, tantis tamque exoptatis bonis, quibus per augustissimas Caroli Borbonii Mariaeque Amaliae Valburgae nuptias fruimur, et quibus longe maiora certo speramus, utri tandem nos habere meritas gratias oporteat — Elisabethaene Farnesiae,

195 ―