PITHY QUOTES FROM PAST MASTERS
Potest tamen dici quod licet in quantum ens per accidens non sit scibile, hoc est, non per istam causam respectu cuius est per accidens, ut arguit ARISTOTELES, absolute tamen est scibile, quia per aliam causam a qua provenit quae respectu eius est ut in pluribus, Verbi gratia, licet ex comparatione solis ad zodiacum non possit sciri quod pluat sub Cane, quia sic non habetur causa per se pluviae, tamen ex comparatione alterius planetae ad solem, vel ad alium planetam, vel ad stellas fixas, vel respectu materiae sic elevatae, vel ex comparatione multorum simul, potest hoc sciri, quae omnia concurrentia sunt causa pluviae, ut in pluribus.
John Duns Scotus: Opera Philosophica et Miscellania. Vol. IV. Quaestiones super Libros Metaphysicorum Aristotelis, Libri VI-IX. Lib. VI Quaest. 2